| Videamus tamen, quae fuerint piscium genera tam | 33.1 |
| necessaria ad habendum tamque rara ad repperiendum, ut | |
| merito statuto praemio quaererentur. tria omnino nomi- | |
| nauerunt, unum falsi, duo mentiti; falsi, quod leporem | |
| marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit, | 5 |
| quem mihi Themis[c]on seruus noster medicinae non igna- | |
| rus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum; | |
| nam quidem leporem nondum etiam inuenit. sed pro- | |
| fiteor me quaerere et cetera, non piscatoribus modo, uerum | |
| etiam amicis meis negotio dato, quicumque minus cogniti | 10 |
| generis piscis inciderit, ut eius mihi aut formam comme- | |
| morent aut ipsum uiuum, si id nequierint, uel mortuum | |
| ostendant. quam ob rem id faciam, mox docebo. mentiti | |
| autem sunt callidissimi accusatores mei, ut sibi uidentur, | |
| cum me ad finem calumniae confinxerunt duas res marinas | 15 |
| impudicis uocabulis quaesisse, quas Tannonius ille cum | |
| utriusque sexus genitalia intellegi uellet, sed eloqui propter | |
| infantiam causidicus summus nequiret, multum ac diu | |
| haesitato tandem uirile marinum nescio qua circumlocu- | |
| tione male ac sordide nominauit, sed enim feminal nullo | 20 |
| pacto repperiens munditer dicere ad mea scripta confugit | |
| et quodam libro meo legit: 'interfeminium tegat et femoris | |
| obiectu et palmae uelamento.' |