| Dixi, cur non arbitrer quicquam negotii esse magis et | 32.1 |
| piscibus. nunc, si uidetur, credamus Aemiliano solere | |
| pisces etiam ad magicas potestates adiutare. num ergo | |
| propterea quicumque quaerit et ipse magus est? eo qui- | |
| dem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit et | 5 |
| qui uectem perfossor et qui gladium sicarius. nihil in | |
| rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid | |
| aliqua obesse, nec tam laetum, quin possit ad tristitu- | |
| dinem intellegi. nec tamen omnia idcirco ad nequiorem | |
| suspicionem trahuntur, ut si tus et casiam et myrram | 10 |
| ceterosque id genus odores funeri tantum emptos arbitreris, | |
| cum et medicamento parentur et sacrificio. ceterum eodem | |
| piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos | |
| fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum | |
| insulam famem propulsasse; etiam mergos et delfinos et | 15 |
| scillam tu eodem referes, etiam gulones omnes, qui inpendio | |
| a piscatoribus mercantur, etiam ipsos piscatores, qui om- | |
| nium generum piscis arte adquirunt. 'cur ergo tu quaeris?' | |
| nolo equidem nec necessarium habeo tibi dicere, sed per te, | |
| si potes, ad hoc quaesisse me argue; ut si elleborum uel | 20 |
| cicutam uel sucum papaueris emissem, item alia eiusdem | |
| modi quorum moderatus usus salutaris, sed commixtio uel | |
| quantitas noxia est, quis aequo animo pateretur, si me per | |
| haec ueneficii arcesseres, quod ex illis potest homo occidi? |