| 'Pisces' inquit 'quaeris'. nolo negare. sed, oro te, | 30.1 |
| qui pisces quaerit, magus est? equidem non magis arbitror | |
| quam si lepores quaererem uel apros uel altilia. an soli | |
| pisces habent aliquit occultum aliis, sed magis cognitum? | |
| hoc si scis quid sit, magus es profecto; sin nescis, con- | 5 |
| fitearis necesse est id te accusare quod nescis. tam rudis | |
| uos esse omnium litterarum, omnium denique uulgi fabu- | |
| larum, ut ne fingere quidem possitis ista uerisimiliter? | |
| quid enim competit ad amoris ardorem accendendum piscis | |
| brutus et frigidus aut omnino res pelago quaesita? nisi | 10 |
| forte hoc uos ad mendacium induxit, quod Venus dicitur | |
| pelago exorta. audi sis, Tannoni Pudens, quam multa | |
| nescieris, qui de piscibus argumentum magiae recepisti. | |
| at si Virgilium legisses, profecto scisses alia quaeri ad | |
| hanc rem solere; ille enim, quantum scio, enumerat uittas | 15 |
| mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia disco- | |
| lora, praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram | |
| liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit: | |
| falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis | |
| pubentes herbae nigri cum lacte ueneni. | 20 |
| quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus | |
| et matri praereptus amor. | |
| at tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis | |
| attribuis, non frontibus teneris detergenda, sed dorsis | |
| squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda, sed profundo | 25 |
| extrahenda, nec falcibus metenda, sed hamis inuncanda. | |
| postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmen- | |
| tum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille | |
| pratum decerpit, tu fluctum scrutaris. memorassem tibi | |
| etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima, | 30 |
| et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa | |
| repetissem, ni te dudum animaduertissem Graecam Puden- | |
| tillae epistulam legere nequiuisse. igitur unum etiam | |
| poetam Latinum attingam, uersus ipsos, quos agnoscent | |
| qui Laeuium legere: | 35 |
| philtra omnia undique eruunt: | |
| antipathes illud quaeritur, | |
| trochiscili, ung<u>es, taeniae, | |
| radiculae, herbae, surculi, | |
| saurae inlices bicodulae, | 40 |
| hinnientium dulcedines. | |
| haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe ueri- | 31.1 |
| similius confinxisses (his etenim fortasse per famam per- | |
| uulgatam fides fuisset), si tibi ulla eruditio adfuisset; | |
| enimuero piscis ad quam rem facit captus nisi ad epulas | |
| coctus? ceterum ad magian nihil quicquam uidetur mihi | 5 |
| adiutare. dicam unde id coniectem. Pythagoram plerique | |
| Zoroastri sectatorem similiterque magiae peritum arbitrati | |
| tamen memoriae prodiderunt, cum animaduertisset proxime | |
| Metapontum in litore Italiae suae, quam subsiciuam Grae- | |
| ciam fecerat, a quibusdam piscatoribus euerriculum trahi, | 10 |
| fortunam iactus eius emisse et pretio dato iussisse ilico | |
| piscis eos, qui capti tenebantur, solui retibus et reddi | |
| profundo; quos scilicet eum de manibus amissurum non | |
| fuisse[t], si quid[em] in his utile ad magian comperisset. | |
| sed enim uir egregie doctus et ueterum aemulator memi- | 15 |
| nerat Homerum, poetam multiscium uel potius cunctarum | |
| rerum adprime peritum, uim omnem medicaminum non | |
| mari, sed terrae <a>scripsisse[t], cum de quadam saga ad | |
| hunc modum memorauit: ἣ τόσα φάρμακα ἤδη, ὅσα τρέφει | |
| εὐρεῖα χθών itemque alibi carminum similiter: | 20 |
| τῇ πλεῖστα φέρει ζείδωρος ἄρουρα | |
| φάρμακα, πολλὰ μὲν ἐσθλὰ μεμιγμένα, πολλὰ δὲ λυγρά, | |
| cum tamen numquam apud eum marino aliquo et pisco- | |
| lento medicauit nec Prot[h]eus faciem nec Vlixes scrobem | |
| nec Aeolus follem nec Helena creterram nec Circe po- | 25 |
| culum nec Venus cingulum. at uos soli reperti estis ex | |
| omni memoria, qui uim <h>erbarum et radicum et surcu- | |
| lorum et lapillorum quasi quadam colluuione naturae de | |
| summis montibus in mare transferatis et penitus piscium | |
| uentribus insuatis. igitur ut solebat ad magorum cerimo- | 30 |
| nias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi | |
| Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia, | |
| uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno | |
| et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amo- | |
| rum transferentur. | 35 |