| Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani | 29.1 |
| huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem | |
| magiae quasi ualidissimum in principio dici animaduertisti, | |
| nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio | |
| quaesisse. utrum igitur horum ad suspectandam magian | 5 |
| ualet? quodne piscatores mihi piscem quaesierunt? (scilicet | |
| ergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse | |
| atque ita opera cuiusque artis permutanda, si uellem ca- | |
| lumniis uestris uitare, ut faber mihi piscem euerreret, ut | |
| piscator mutuo lignum dedolaret.) an ex eo intellexistis | 10 |
| maleficio quaeri pisciculos, quod pretio quaerebantur? | |
| (credo, si conuiuio uellem, gratis quaesissem.) quin igitur | |
| etiam ex aliis plerisque me arguitis? nam saepe numero | |
| et uinum et holus et pomum et panem pretio mutaui. | |
| eo pacto cuppedinariis omnibus famem decernis; quis enim | 15 |
| ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia | |
| quae depenso para<n>tur non cenae, sed magiae desiderari? | |
| quod si nihil remanet suspicionis, neque in piscatoribus | |
| mercede inuitatis ad quod solent, ad piscem capiundum, | |
| (quos tamen nullos ad testimonium produxere, quippe qui | 20 |
| nulli fuerunt), neque in ipso pretio rei uenalis (cuius | |
| tamen quantitatem nullam taxauere, ne, si mediocre pre- | |
| tium dixissent, contemneretur, si plurimum, non crederetur) | |
| —si in his, ut dico, nulla suspicio est: respondeat mihi | |
| Aemilianus, quo proximo signo ad accusationem magiae | 25 |
| sit inductus. |