| Possem equidem bono periculo uel his dictis contentus | 28.1 |
| perorare: quoniam mihi pro accusationis longitudine lar- | |
| giter aquae superest, cedo, si uidetur, singula consideremus. | |
| atque ego omnia obiecta, seu uera seu falsa sunt, non | |
| negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, ut omnis | 5 |
| ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum con- | |
| uenit, aperte intellegat nihil in philosophos non modo | |
| uere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non | |
| ex innocentiae fiducia, quamuis liceat negare, tamen potius | |
| habeant defendere. primum igitur argumenta eorum con- | 10 |
| uincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere; dein | |
| etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam | |
| ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio | |
| experirentur. ibi etiam de falsa inuidia deque epistulis | |
| mulieris perperam lectis et nequius interpretatis deque | 15 |
| matrimonio meo ac Pudentillae disputabo, idque a me | |
| susceptum officii gratia quam lucri causa docebo. quod | |
| quidem matrimonium nostrum Aemiliano huic immane | |
| quanto angori quantaeque diuidiae fuit; inde omnis huiusce | |
| accusationis obeundae ira et rabies et denique insania | 20 |
| exorta est. quae si omnia palam et dilucide ostendero, | |
| tunc denique te, Claudi Maxime, et omnis qui adsunt | |
| contestabor puerum illum Sicinium Pudentem priuignum | |
| meum, cuius obtentu et uoluntate a patruo eius accusor, | |
| nuperrime curae meae ereptum, postquam frater eius | 25 |
| Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum | |
| obiit, atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum, | |
| non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata | |
| omni disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis | |
| patruo Aemiliano potius quam fratri Pontiano similem | 30 |
| futurum. |