| Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen ob- | 27.14 |
| iecta sunt uana et inepta simpliciter uereor, ne ideo tan- | 15 |
| tum crimina putes, quod obiecta sunt. 'cur' inquit | |
| 'piscium quaedam genera quaesisti?' quasi id cognitionis | |
| gratia philosopho facere non liceat, quod luxurioso gulae | |
| causa liceret. 'cur mulier libera tibi nupsit post annos | |
| XIII uiduitatis?' quasi non magis mirandum sit quod tot | 20 |
| annis non nubserit. 'cur prius, quam tibi nuberet, scripsit | |
| nescio quid in epistula quod sibi uidebatur?' quasi quis- | |
| quam debeat causas alienae sententiae reddere. 'at enim | |
| maior natu non est iuuenem aspernata.' igitur hoc ipsum | |
| argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet | 25 |
| mulier uiro, uidua caelibi, maior iuniori. iam et illa | |
| similia: 'habet quiddam Apuleius domi quod sancte colit': | |
| quasi non id potius crimen sit, quod colas non habere. | |
| 'cecidit praesente Apuleio puer.' quid enim, si iuuenis, | |
| quid, si etiam senex adsistente me corruisset uel morbo | 30 |
| corporis impeditus uel lubrico soli prolapsus? hiscine | |
| argumentis magian probatis, casu pueruli et matrimonio | |
| mulieris et obsonio piscium? |