| Nam si, quod ego apud plurimos lego, Persarum lingua | 25.25 |
| magus est qui nostra sacerdos, quod tandem est crimen, | |
| sacerdotem esse et rite nosse atque scire atque callere | |
| leges cerimoniarum, fas sacrorum, ius religionum, si quidem | |
| magia id est quod Plato interpretatur, cum commemorat, | |
| quibusnam disciplinis puerum regno adulescentem Persae | 30 |
| imbuant—uerba ipsa diuini uiri memini, quae tu mecum, | |
| Maxime, recognosce: δὶς ἑπτὰ δὲ γενόμενον ἐτῶν τὸν παῖδα | |
| παραλαμβάνουσιν οὓς ἐκεῖνοι βασιλείους παιδαγωγοὺς ὀνο- | |
| μάζουσιν· εἰσὶν δὲ ἐξειλεγμένοι Περσῶν οἱ ἄριστοι δόξαντες | |
| ἐν ἡλικίᾳ τέτταρες, ὅ τε σοφώτατος καὶ ὁ δικαιότατος καὶ ὁ | 35 |
| σωφρονέστατος καὶ ὁ ἀνδρειότατος. ὧν ὁ μὲν μαγείαν τε | |
| διδάσκει τὴν Ζωροάστρου τοῦ Ὠρομάζου· ἔστι δὲ τοῦτο | |
| θεῶν θεραπεία· διδάσκει δὲ καὶ τὰ βασιλικά. auditisne | 26.1 |
| magiam, qui eam temere accusatis, artem esse dis immor- | |
| talibus acceptam, colendi eos ac uenerandi pergnaram, | |
| piam scilicet et diuini scientem, iam inde a Zoroastre et | |
| Oromaze auctoribus suis nobilem, caelitum antistitam, | 5 |
| quippe qui inter prima regalia docetur nec ulli temere | |
| inter Persas concessum est magum esse, haud magis quam | |
| regnare. idem Plato in alia sermocinatione de Zalmoxi | |
| quodam Thraci generis, sed eiusdem artis uiro ita scri- | |
| ptum reliquit: τὰς δὲ ἐπῳδὰς εἶναι τοὺς λόγους τοὺς καλούς. | 10 |
| quod si ita est, cur mihi nosse non liceat uel Zalmoxi | |
| bona uerba uel Zoroastri sacerdotia? sin uero more uul- | |
| gari eum isti proprie magum existimant, qui communione | |
| loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit in- | |
| credibili[a] quadam ui cantaminum polleat, oppido miror, | 15 |
| cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur. | |
| neque enim tam occulta et diuina potentia caueri potest | |
| itidem ut cetera. sicarium qui in iudicium uocat, comi- | |
| tatus uenit; qui uenenarium accusat, scrupulosius cibatur; | |
| qui furem arguit, sua custodit. enimuero qui magum | 20 |
| qualem isti dicunt in discrimen capitis deducit, quibus | |
| comitibus, quibus scrupulis, quibus custodibus perniciem | |
| caecam et ineuitabilem prohibeat? nullis scilicet; et ideo | |
| id genus crimen non est eius accusare, qui credit. uerum | 27.1 |
| haec ferme communi quodam errore imperitorum philo- | |
| sophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas | |
| meras et simplicis rimantur irreligiosos putent eoque aiant | |
| deos abnuere, ut Anaxagoram et Leucippum et Demo- | 5 |
| critum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos, | |
| partim autem, qui prouidentiam mundi curiosius uestigant | |
| et impensius deos celebrant, eos uero uulgo magos nomi- | |
| nent, quasi facere etiam sciant quae sciant fieri, ut olim | |
| fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes, | 10 |
| ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati | |
| daemonion, Platonis τὸ ἀγαθόν. gratulor igitur mihi, cum | |
| et ego tot ac tantis uiris adnumeror. |