| Aggredior enim iam ad ipsum crimen magiae, quod | 25.14 |
| ingenti tumultu ad inuidiam mei accensum frustrata ex- | 15 |
| pectatione omnium per nescio quas anilis fabulas defra- | |
| glauit. ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula | |
| exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento, | |
| sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis? | |
| em tibi illa accusatio iurgiis inita, uerbis aucta, argu- | 20 |
| mentis defecta, nullis post sententiam tuam reliquiis ca- | |
| lumniae permansura. quae quidem omnis Aemiliano fuit | |
| in isto uno destinata, me magum esse, et ideo mihi libet | |
| quaerere ab eruditissimis eius aduocatis, quid sit magus. |