| Nonne uos puditum est haec crimina tali uiro audiente | 25.1 |
| tam adseuerate obiectare, friuola et inter se repugnantia | |
| simul promere et utraque tamen reprehendere? at non | |
| contraria accusastis? peram et baculum ob auctoritatem, | |
| carmina et speculum ob hilaritatem, unum seruum ut | 5 |
| deparci, tris libertos ut profusi, praeterea eloquentiam Grae- | |
| cam, patriam barbaram? quin igitur tandem expergisci- | |
| mini ac uos cogitatis apud Claudium Maximum dicere, | |
| apud uirum seuerum et totius prouinciae negotiis occu- | |
| patum? quin, inquam, uana haec conuicia aufertis? quin | 10 |
| ostenditis quod insimulauistis, scelera immania et incon- | |
| cessa maleficia et artis nefandas? cur uestra oratio rebus | |
| flaccet, strepitu uiget? |