| De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et | 24.1 |
| Gaetuliae in ipso confinio mei<s> scriptis ostendistis, quibus | |
| memet professus sum, cum Lolliano Auito c. u. praesente | |
| publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non | |
| uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus | 5 |
| quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac | |
| Semipersa. non enim ubi prognatus, sed ut moratus quis- | |
| que sit spectandum, nec qua regione, sed qua ratione | |
| uitam uiuere inierit, considerandum est. holitori et cau- | |
| poni merito est concessum holus et uinum ex nobilitate | 10 |
| soli commendare, uinum Thasium, holus Phliasium; quippe | |
| illa terrae alumna multum ad meliorem saporem iuuerit | |
| et regio fecunda et caelum pluuium et uentus clemens et | |
| sol apricus et solum sucidum. enimuero animo hominis | |
| extrinsecus in hospitium corporis immigranti quid ex istis | 15 |
| addi uel minui ad uirtutem uel malitiam potest? quando | |
| non in omnibus gentibus uaria ingenia prouenere, quan- | |
| quam uideantur quaedam stultitia uel sollertia insigniores? | |
| apud socordissimos Scythas Anacharsis sapiens natus est, | |
| apud Athenienses catos Meletides fatuus. nec hoc eo dixi, | 20 |
| quo me patriae meae paeniteret, etsi adhuc Syfacis op- | |
| pidum essemus. quo tamen uicto ad Masinissam regem | |
| munere populi R. concessimus ac deinceps ueteranorum | |
| militum nouo conditu[s] splendidissima colonia sumus, in | |
| qua colonia patrem habui loco principis IIuiralem cunc- | 25 |
| tis honoribus perfunctum; cuius ego locum in illa re p., | |
| exinde ut participare curiam coepi, nequaquam degener | |
| pari, spero, honore et existimatione tueor. cur ergo illa | |
| protuli? ut mihi tu, Aemiliane, minus posthac suscenseas, | |
| potiusque ut ueniam inpertias, si per neglegentiam forte | 30 |
| non elegi illud tuum Atticum Zarat, ut in eo nascerer. |