| Quod si haec exempla nihili putas ac me non ad cau- | 23.1 |
| sam agundam, uerum ad censum dis<s>erundum uocasti, ne | |
| quid tu rerum mearum nescias, si tamen nescis, profiteor | |
| mihi ac fratri meo relictum a patre HS XX paulo se- | |
| cus, idque a me longa peregrinatione et diutinis studiis | 5 |
| et crebris liberalitatibus modice imminutum. nam et ami- | |
| corum plerisque opem tuli et magistris plurimis gratiam | |
| retuli, quorundam etiam filias dote auxi; neque enim | |
| dubitassem equidem uel uniuersum patrimonium impen- | |
| dere, ut acquirerem mihi quod maius est contemptu | 10 |
| patrimonii. tu uero, Aemiliane, et id genus homines uti | |
| tu es inculti et agrestes, tanti re uera estis quantum | |
| habetis, ut arbor infecunda et infelix, quae nullum fructum | |
| ex sese gignit, tanti est in pretio, quanti lignum eius in | |
| trunco. at tamen parce postea, Aemiliane, paupertatem | 15 |
| cuipiam obiectare, qui nuper usque agellum Zarathensem, | |
| quem tibi unicum pater tuus reliquerat, solus uno asello | |
| ad tempestiuum imbrem triduo exarabas. neque enim diu | |
| est, cum te crebrae mortes propinquorum immeritis here- | |
| ditatibus fulserunt, unde tibi potius quam ob istam teter- | 20 |
| rimam faciem Charon nomen est. |