| Proinde gratum habui, cum ad contumeliam diceretis | 22.1 |
| rem familiarem mihi peram et baculum fuisse. quod uti- | |
| nam tantus animi forem, ut praeter eam supellectilem | |
| nihil quicquam requirerem, sed eundem ornatum digne | |
| gestarem, quem [so]Crates ultro diuitiis abiectis appetiuit. | 5 |
| [so]Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter | |
| Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus, | |
| quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem | |
| populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem | |
| delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo | 10 |
| spreuit, uillas ornatissimas una perula mutauit, quam | |
| postea comperta utilitate etiam carmine laudauit flexis | |
| ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam | |
| nobilitat. principium dicam, ne me haec ad defensionem | |
| putes confinxisse: | 15 |
| [κρήτη] <πήρη> τις πόλις ἐστὶ μέσῳ ἐνὶ οἴνοπι | |
| τύφῳ [πόντῳ], | |
| iam cetera tam mirifica, quae si tu legisses, magis mihi | |
| peram quam nuptias Pudentillae inuidisses. peram et | |
| baculum tu philosophis, exprobrares igitur et equitibus | 20 |
| faleras et peditibus clipeos et signiferis uexilla ac denique | |
| triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam? non | |
| sunt quidem ista Platonicae sectae gestamina, sed Cynicae | |
| familiae insignia. uerum tamen hoc Diogeni et Antist<h>eni | |
| pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperato- | 25 |
| ribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod | |
| lituus auguribus. Diogenes quidem Cynicus cum Ale- | |
| xandro magno de ueritate regni certabundus baculo uice | |
| sceptri gloriabatur. ipse denique Hercules inuictus— | |
| quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula [a]nimis | 30 |
| sordent—, ipse inquam Hercules lustrator orbis, pur- | |
| gator ferarum, gentium domitor, is tamen deus, cum | |
| terras peragraret, paulo prius quam in caelum ob uirtutes | |
| as[s]citus est, neque una pelli uestitior fuit neque uno | |
| baculo comitatior. | 35 |