| Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam | 20.1 |
| facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea | |
| nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt. | |
| namque is plurimum habebit, qui minimum desiderabit; | |
| habebit enim quantum uolet qui uolet minimum. et | 5 |
| idcirco diuitiae non melius in fundis et in fenore quam | |
| in ipso hominis animo aestimantur, qui si est auaritia | |
| egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri | |
| satiabitur, sed semper aliquid, ante parta ut augeat, men- | |
| dicabit. quae quidem uera confessio est paupertatis; om- | 10 |
| nis enim cupido acquirendi ex opinione inopiae uenit, nec | |
| refert, quam magnum sit quod tibi minus est. non ha- | |
| buit tantam rem familiarem Philus quantam Laelius, nec | |
| Laelius quantam Scipio, nec Scipio quantam Crassus Diues, | |
| at enim nec Crassus Diues quantam uolebat; ita cum | 15 |
| omnis superaret, a suamet auaritia superatus est omni- | |
| busque potius diues uisus est quam sibi. at contra hi | |
| philosophi quos commemoraui non ultra uolentes quam | |
| poterant, sed congruentibus desideriis et facultatibus iure | |
| meritoque dites et beati fuerunt. pauper enim fis ap- | 20 |
| petendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui | |
| inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur. igitur, | |
| Aemiliane, si pauperem me haberi uis, prius auarum esse | |
| doceas necesse est. quod si nihil in animo deest, de | |
| rebus extrariis quantum desit non laboro, quarum neque | 25 |
| laus in copia neque culpa in penuria consistit. sed finge | 21.1 |
| haec aliter esse ac me ideo pauperem, quia mihi fortuna | |
| diuitias inuidit easque, ut ferme euenit, aut tutor im- | |
| minuit aut inimicus eripuit aut pater non reliquit: hocine | |
| homini opprobrari, pauperiem, quod nulli ex animalibus | 5 |
| uitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni? equus si | |
| uirtutibus suis polleat, ut sit aequabilis uector et cursor | |
| pernix, nemo ei penuriam pabuli exprobrat: tu mihi uitio | |
| dabis non facti uel dicti alicuius prauitatem, sed quod | |
| uiuo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco, | 10 |
| leuius uestio, minus obsono? atqui ego contra, quantula- | |
| cumque tibi haec uidentur, multa etiam et nimia arbitror | |
| et cupio ad pauciora me coercere, tanto beatior futurus | |
| quanto collectior. namque animi ita ut corporis sanitas | |
| expedita, imbecillitas laciniosa est, certumque signum est | 15 |
| infirmitatis pluribus indigere. prorsus ad uiuendum uelut | |
| ad natandum is melior, qui onere liberior; sunt enim | |
| similiter etiam in ista uitae humanae tempestate[s] leuia | |
| sustentui, grauia demersui. equidem didici ea re prae- | |
| cedere maxime deos hominibus, quod nulla re ad usum | 20 |
| sui indigeant, igitur ex nobis cui quam minimis opus sit, | |
| eum esse deo similiorem. |