Audisti, Maxime, quorum pleraque scilicet legeras 38.1
apud antiquos philosophorum. et memento de solis pisci-
bus haec uolumina a me conscripta, qui eorum coitu pro-
gignantur, qui ex limo coalescant, quotiens et quid anni
cuiusque eorum generis feminae subent[ant], mares suriant, 5
quibus membris et causis discrerit natura uiuiparos eorum
et ouiparos—ita enim Latine appello quae Graeci
ζῳοτόκα et ᾠοτόκα—et, ne <o>perose animalium genitum
pergam, deinde de differentia et uictu et membris et
aetatibus ceterisque plurimis scitu quidem necessariis, sed 10
in iudicio alienis. pauca etiam de Latinis scribtis meis ad
eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animad-
uertes cum me<morabiles res et> cognitu raras, tum nomina
etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam in-
fecta, ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis 15
prouenire, ut tamen Latina moneta percussa sint. uel
dicant nobis, Aemiliane, patroni tui, ubi legerint Latine haec
pronuntiata uocabula. de solis aquatilibus dicam nec cetera
animalia nisi in communibus differentis attingam. ausculta
igitur quae dicam. iam me clamabis magica nomina Aegyp- 20
tio uel Babylonico ritu percensere: σελάχεια, μαλάκεια, μαλα-
κόστρακα, χονδράκανθα, ὀστρακόδερμα, καρχαρόδοντα, ἀμφίβια,
λεπιδωτά, φολιδωτά, δερμόπτερα, στεγανόποδα, μονήρη, συνα-
γελαστικά—possum etiam pergere; sed non est operae in
istis diem terere, ut sit mihi tempus adgredi ad cetera. 25
haec interim quae dixi pauca recita Latine a me enuntiata.—