| Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam | 39.1 |
| temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae | |
| meminerit, utrum ei putas turpe scire ista an nescire, | |
| neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis pro- | |
| uidentiae ratio an <de> diis immortalibus matri et patri | 5 |
| credere? Q. Ennius hedyphagetica [a] uersibus scribsit; in- | |
| numerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose | |
| cognorat. paucos uersus memini, eos dicam: | |
| Omnibus ut Clipea praestat mustela marina, | |
| mures sunt Aeni, asp[e]ra ostrea plurima Abydi[mus]. | 10 |
| Mytilenae est pecten C<h>aradrumque apud Ambraciae sus. | |
| Brundisii sargus bonus est; hunc, magnus si erit, sume. | |
| apriculum piscem scito primum esse Tarenti; | |
| Surrenti t<u> elopem fac emas, glaucumque aput Cumas. | |
| quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene sup[p]remi | 15 |
| (Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque) | |
| melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam. | |
| polypus Corcyrae, caluaria pinguia <a>carnae, | |
| purpura[m], mu[r]riculi, mures, dulces quoque echini. | |
| alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quis- | 20 |
| que eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat, | |
| nec tamen ab eruditis reprehenditur, ne ego reprehendar, | |
| qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis | |
| et elegantibus uocabulis conscribo. |