| Cum hoc satis dixi, tum aliud accipe. quid enim | 40.1 |
| tandem, si medicinae neque instudiosus neque imperitus | |
| quaepiam remedia ex piscibus quaero? ut sane sunt | |
| plurima cum in aliis omnibus rebus eodem naturae munere | |
| interspersa atque interseminata, tum etiam nonnulla in | 5 |
| piscibus. an remedia nosse et ea conquirere magi potius | |
| esse quam medici, quam denique philosophi putas, qui | |
| illis non ad quaestum, sed ad suppetias usurust? uete- | |
| res quidem medici etiam carmina remedia uulnerum no- | |
| rant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus | 10 |
| docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem | |
| sisti cantamine. nihil enim, quod salutis ferendae gratia | |
| fit, criminosum est. 'at enim' inquit 'piscem cui rei | |
| nisi malae proscidisti, quem tibi Themis[c]on seruus attulit?' | |
| quasi uero non paulo prius dixerim me de particulis | 15 |
| omnium animalium, de situ earum de[ni]que numero | |
| de[ni]que causa conscribere ac libros ἀνατομῶν Aristoteli | |
| et explorare studio et augere. atque adeo summe miror | |
| quod unum a me pisciculum inspectum sciatis, cum iam | |
| plurimos, ubicumque locorum oblati sunt, aeque inspexerim, | 20 |
| praesertim quod nihil ego clanculo, sed omnia in propatulo | |
| ago, ut quiuis uel extrarius arbiter adsistat, more hoc et | |
| instituto magistrorum meorum, qui aiunt hominem liberum | |
| et magnificum debere, si qu<o> eat, in primori fronte | |
| animum gestare. hunc adeo pisciculum, quem uos leporem | 25 |
| marinum nominatis, plurimis qui aderant ostendi; necdum | |
| etiam decerno quid uocent, nisi quaeram sane accuratius, | |
| quod nec apud ueteres philosophos proprietatem eius piscis | |
| reperio, quanquam sit omnium rarissima et hercule memo- | |
| randa; quippe solus ille, quantum sciam, cum sit cetera | 30 |
| exossis, duodecim numero ossa ad similitudinem talorum | |
| suillorum in uentre eius conexa et catenata sunt. quod | |
| Aristoteles si <scisset, n>umquam profecto omisisset scribto | |
| prodere, qui aselli piscis solius omnium in medio aluo | |
| corculum situm pro maximo memorauit. 'piscem' inquit | 41.1 |
| 'proscidisti'. hoc quis ferat philosopho crimen esse, quod | |
| lanio uel coquo non fuisset? 'piscem proscidisti'. quod | |
| crudum, id accusas? si cocto uentrem rusparer, hepatia | |
| suffoderem, ita ut apud te puerulus ille Sicinius Pudens | 5 |
| suomet obson<i>o discit, eam rem non putares accusandam; | |
| atqui maius crimen est philosopho comesse piscis quam | |
| inspicere. an hariolis licet iocinera rimari, philosopho | |
| contemplari non licebit, qui se sciat omnium animalium | |
| haruspicem, omnium deum sacerdotem? hoc in me accusas, | 10 |
| quod ego et Maximus in Aristotele miramur? cuius nisi | |
| libros bibliothecis exegeris et studiosorum manibus ex- | |
| torseris, accusare me non potes. sed de hoc paene plura | |
| quam debui. |