| Nunc quoniam pisces horum satis patuerunt, accipe | 42.1 |
| aliud pari quidem stultitia, sed multo tanta uanius et | |
| nequius excogitatum. scierunt et ipsi argumentum pisca- | |
| rium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius | |
| ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia | 5 |
| disquamari et exdorsari piscis solere?), potius aliquid | |
| de rebus peruulgatioribus etiam creditis fingendum esse. | |
| igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere | |
| puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris, | |
| secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus, | 10 |
| ubi incantatus sit, corruisse, postea nesciente<m> sui ex- | |
| citatum. nec ultra isti quidem progredi mendacio ausi; | |
| enim fabula ut impleretur, addendum etiam illud fuit, | |
| puerum eundem multa praesagio praedixisse. quippe hoc | |
| emolumentum canticis accipimus, praesagium et diuinatio- | 15 |
| nem, nec modo uulgi opinione, uerum etiam doctorum | |
| uirorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur. | |
| memini me apud Varronem philosophum, uirum accuratis- | |
| sime doctum atque eruditum, cum alia eiusdem modi, tum | |
| hoc etiam legere: Trallibus de euentu Mithridatici belli | 20 |
| magica percontatione consultantibus puerum in aqua simu- | |
| lacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX | |
| uersibus cecinisse. itemque Fabium, cum quingentos de- | |
| narium perdidisset, ad Nigidium consultum uenisse; ab eo | |
| pueros carmine instinctos indicauisse, ubi locorum defossa | 25 |
| esset crumina cum parti eorum, ceteri ut forent distributi; | |
| unum etiam denarium ex eo numero habere M. Catonem | |
| philosophum; quem se a pedisequo in stipe Apollinis | |
| accepisse Cato confessus est. |