| Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego | 43.1 |
| equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse | |
| an negem, quamquam Platoni credam inter deos atque | |
| homines natura et loco medias quasdam diuorum potestates | |
| intersitas, easque diuinationes cunctas et magorum mira- | 5 |
| cula gubernare; quin et illud mecum reputo posse animum | |
| humanum, praesertim puerilem et simplicem, seu carmi- | |
| num auocamento siue odorum delenimento soporari et ad | |
| obliuionem praesentium externari et paulisper remota cor- | |
| poris memoria redigi ac redire ad naturam suam, quae | 10 |
| est immortalis scilicet et diuina, atque ita uelut quodam | |
| sopore futura rerum praesagare. uerum enimuero, ut | |
| ista sese habent, si qua fides hisce rebus impertienda est, | |
| debet ille nescio qui puer prouidus, quantum ego audio, | |
| et corpore decorus atque integer deligi et animo sollers | 15 |
| et ore facundus, ut in eo aut diuina potestas quasi bonis | |
| aedibus digne diuersetur, si tamen ea pueri corpore in- | |
| cluditur, an ipse animus expergitus cito ad diuinationem | |
| suam redigatur, quae ei prompte insita et nulla obliuione | |
| saucia et hebes facile resumatur. non enim ex omni | 20 |
| ligno, ut Pythagoras dicebat, debet Mercurius exculpi. | |
| quod si ita est, nominate, quis ille fuerit puer sanus, | |
| incolumis, ingeniosus, decorus, quem ego carmine dignatus | |
| sim initiare. ceterum Thallus, quem nominastis, medico | |
| potius quam mago indiget; est enim miser morbo comi- | 25 |
| tiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero | |
| sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra con- | |
| flictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio | |
| conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus cadu- | |
| cus. maximus omnium magus est, quo praesente Thallus | 30 |
| diu steterit: ita plerumque morbo ceu somno uergens | |
| inclinatur. eum tamen uos carminibus meis subuersum | 44.1 |
| dixistis, quod forte me coram semel decidit. conserui eius | |
| plerique adsunt, quos ex<h>iberi denuntiastis. possunt dicere | |
| omnes, quid in Thallo despuant, cur nemo audeat cum | |
| eo ex eodem catino cenare, eodem poculo bibere. et quid | 5 |
| ego de seruis? uos ipsi uidetis; negate Thallum multo | |
| prius, quam ego Oeam uenirem, corruere eo morbo solitum, | |
| medicis saepe numero ostensum, negent hoc conserui eius | |
| qui sunt in ministerio uestro; omnium rerum conuictum | |
| me fatebor, nisi rus a † de omnium diu ablegatus est | 10 |
| in longinquos agros, ne familiam contaminaret: quod ita | |
| factum nec ab illis negari potest. eo nec potuit hodie a | |
| nobis exhiberi. nam ut omnis ista accusatio temeraria et | |
| repentina fuit, nudius tertius nobis Aemilianus denuntiauit, | |
| ut seruos numero quindecim apud te exhiberemus. adsunt | 15 |
| XIIII, qui in oppido erant. Thallus solus, ut dixi, quod | |
| ferme ad centesimum lapidem longe exul est, is Thallus | |
| solus abest, sed misimus qui eum curriculo aduehat. | |
| interroga, Maxime, XIIII seruos quos exhibemus, Thallus | |
| puer ubi sit et quam salue agat, interroga seruos accusa- | 20 |
| torum meorum. non negabunt turpissimum puerum, cor- | |
| pore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum. | |
| bellum uero puerum elegistis, quem quis sacrificio adhibeat, | |
| cuius caput contingat, quem puro pallio amiciat, a quo | |
| responsum speret. uelle<m> hercle adesset: tibi eum, Aemi- | 25 |
| liane, permisissem, et tenerem, si tu interrogares; iam | |
| in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis | |
| in te inuertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset, | |
| manus contraxisset, caput succussisset, postremo in sinu | |
| tuo corruisset. | 30 |