| XIIII seruos quos postulasti exhibeo. cur illis ad quae- | 45.1 |
| stionem nihil uteris? unum puerum atque eum caducum | |
| requiris, quem olim abesse pariter mecum scis. quae | |
| alia est euidentior calumnia? XIIII serui petitu tuo ad- | |
| sunt, eos dissimulas; unus puerulus abest, eum insimulas. | 5 |
| postremo quid uis? puta Thallum adesse: uis probare | |
| eum praesente me concidisse? ultro confiteor. carmine id | |
| factum dicis? hoc puer nescit, ego non factum reuinco; | |
| nam caducum esse puerum nec tu audebis negare. cur | |
| ergo carmini potius quam morbo attribuatur eius ruina? | 10 |
| an euenire non potuit, ut forte praesente me idem pate- | |
| retur, quod saepe alias multis praesentibus? quod si | |
| magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit, | |
| cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre | |
| et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in | 15 |
| uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenalium experi- | |
| antur? etiam orbis a figulo circumactus non difficile | |
| eiusdem ualetudinis hominem uertigine sui corripit, ita | |
| spectaculum rotationis eius animum saucium debilitat; ac | |
| multo plus ad caducos[e] consternendos figulus ualet quam | 20 |
| magus. tu frustra postulasti, ut seruos exhiberem: ego | |
| non de nihilo postulo ut nomines, quinam testes huic | |
| piaculari sacro adfuerint, cum ego ruentem Thallum im- | |
| pellerem. unum omnino nominas puerulum illum Sici- | |
| nium Pudentem, cuius me nomine accusas; is enim ad- | 25 |
| fuisse se dicit; cuius pueritia etsi nihil ad re<li>gionem | |
| refragaretur, tamen accusatio fidem deroget. facilius | |
| fuit, Aemiliane, ac multo grauius, tete ut ipsum dice- | |
| res interfuisse et ex eo sacro coepisse dementire potius | |
| quam totum negotium quasi ludicrum pueris donares. | 30 |
| puer cecidit, puer uidit: num etiam puer aliqui incan- | |
| tauit? |