| Hic satis ueteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quo- | 46.1 |
| que mendacium frigere ac prope iam omnium uultu et | |
| murmure explosum uideret, ut uel suspiciones quorundam | |
| spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui sint | |
| aeque a me incantati, atque ita ad aliam speciem argu- | 5 |
| menti transgressus est. quod quamquam dissimulare potui, | |
| tamen ut omnia, ita hoc quoque ultro prouoco. cupio | |
| enim produci eos pueros, quos spe libertatis audio con- | |
| firmatos ad mentiendum. sed nihil amplius dico: ut | |
| producant. postulo igitur et flagito, Tannoni Pudens, | 10 |
| ut expleas quod pollicitus. cedo pueros istos, quibus | |
| confiditis: produc, nomina qui sint. mea aqua licet | |
| ad hoc utare. dic, inquam, Tannoni. quid taces, quid | |
| cunctaris, quid respectas? quod si hic nescit quid <di>di- | |
| cerit aut nomina oblitus est, at tu, Aemiliane, cede huc, | 15 |
| dic quid aduocato tuo mandaueris, exhibe pueros. quid | |
| expalluisti? quid taces? hocine accusare est, hocine | |
| tantum crimen deferre an Claudium Maximum, tantum | |
| uirum, ludibrio habere, me calumnia insectari? quod si | |
| forte patronus tuus uerbo prolapsus est et nullos pueros | 20 |
| habes quos producas, saltem XIIII seruis quos ex<h>ibui ad | |
| aliquid utere. aut cur sisti postulabas tantam familiam? | 47.1 |
| magiae accusans de XV seruis denuntiasti: quid, si de ui | |
| accusares, quot tandem seruos postulares? sciunt ergo | |
| aliquid XV serui et occultum est. an occultum non est | |
| et magicum est? alterum horum fatearis necesse est, | 5 |
| aut inlicitum non fuisse in quo tot conscios non timuerim, | |
| aut si inlicitum fuit, scire tot conscios non debuisse. | |
| magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata, | |
| iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum | |
| inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam | 10 |
| tetra et horribilis, plerumque noctibus uigilata et tenebris | |
| abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata, | |
| cui non modo seruorum, uerum etiam liberorum pauci | |
| adhibentur: et tu quindecim seruos uis interfuisse? nub- | |
| tiaene illae fuerunt an aliud celebratum officium an con- | 15 |
| uiuium tempestiuum? XV serui sacrum magicum parti- | |
| cipant quasi XV uiri sacris faciundis creati? cui tamen | |
| rei tot numero adhibuissem, si conscientiae nimis multi | |
| sunt? XV liberi homines populus est, totidem serui | |
| familia, totidem uincti ergastulum. an adiutorio multi- | 20 |
| tudo eorum necessaria fuit, qui diutine hostias lustralis | |
| tenerent? at nullas hostias nisi gallinas nominastis. an | |
| ut grana turis numerarent, an ut Thallum prosternerent? |