| Mulierem etiam liberam perductam ad me domum | 48.1 |
| dixistis eiusdem Thalli ualetudinis, quam ego pollicitus | |
| sim curaturum, eam quoque a me incantatam corruisse. | |
| ut uideo, uos palaestritam, non magum accusatum ueni- | |
| stis: ita omnis qui me accessere dicitis cecidisse. negauit | 5 |
| tamen quaerente te, Maxime, Themison medicus, a quo | |
| mulier ad inspiciendum perducta est, quicquam ultra | |
| passam nisi quaesisse me, ecquid illi aures obtinnirent | |
| et utra earum magis; ubi responderit dexteram sibi aurem | |
| nimis inquietam, confestim discessisse. hic ego, Maxime, | 10 |
| quanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis tempero, | |
| necubi tibi ob causam istam uidear blanditus, tamen | |
| sollertiam tuam in percontando nequeo quin laudem. | |
| dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam | |
| mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti | 15 |
| tu nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit | |
| incantandi. responderunt: 'ut mulier rueret'. 'quid deinde? | |
| mortua est?' inquis. negarunt. 'quid ergo dicitis? quod | |
| Apulei commodum, si ruisset?' ita enim pulchre ac perse- | |
| ueranter tertio quaesisti, ut qui scires omnium factorum | 20 |
| rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri, | |
| facta concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos | |
| nominari, quod cur quaeque facta sint expediant. ceterum | |
| negare factum facilis res est et nullo patrono indiget: | |
| recte factum uel perperam docere, id uero multo arduum | 25 |
| et difficile est. frustra igitur an factum sit anquiritur, | |
| quod nullam malam causam habuit ut fieret. ita facti | |
| reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionis liberatur, | |
| si nulla fuit ei ratio peccandi. nunc quoniam neque | |
| incantatam neque prostratam mulierem probauerunt et | 30 |
| ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi, | |
| Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, non tam | |
| purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti | |
| neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid | |
| dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reti- | 35 |
| cuerim. dicam igitur quam breuissime potuero; etenim | |
| admonendus es mihi, non docendus. |