Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo cae- 49.1
lesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, <is> igitur
postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sol-
lertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis diuina
prouidentia fabricata sint, aptissime docuit, causam mor- 5
borum omnium trifariam percenset. primam causam pri-
mordiis corporis adtribuit, si ipsae elementorum qualitates,
uuida et frigida et h[i]is duae aduorsae, non congruant; id
adeo euenit, cum quaepiam earum modo excessit aut loco
demigrauit. sequens causa morborum inest in eorum uitio, 10
quae iam concreta ex simplicibus elementis una tamen
specie coaluerunt, ut est sanguinis species et uisceris et
ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus
mixta sunt. tertio in corpore concrementa uarii fellis et
turbidi spiritus et pinguis humoris nouissima aegritudinum 15
incitamenta sunt. quorum e numero praecipuast materia 50.1
morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in
humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit
et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida
et tumida tabes fluit. ea namque tabes si foras corporis 5
prospirauit, maiore dedecore quam noxa diffunditur; pec-
toris enim primorem cutim uitiligine insignit et omni-
modis maculationibus conuariat. sed cui hoc usu uenerit,
numquam postea comitiali morbo adtemptatur; ita aegri-
tudinem animi grauissimam leui turpitudine corporis com- 10
pensat. enimuero si perniciosa illa dulcedo intus cohibita
et bili atrae sociata uenis omnibus furens peruasit, dein
ad summum caput uiam molita dirum fluxum cerebro im-
miscuit, ilico regalem partem animi debilitat, quae ratione
pollens uerticem hominis uelut arcem et regiam insedit. 15
eius quippe diuinas uias et sapientis meatus obruit et
obturbat; quod facit minore pernicie per soporem, cum
potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia strangula-
tione modice angit. sed si usque adeo aucta est, ut
etiam uigilantium capiti offundatur, tum uero repentino 20
mentis nubilo obtorpescunt et moribundo corpore, ces-
sante animo cadunt. eum nostri non modo maiorem et
comitialem, uerum etiam diuinum morbum, ita ut Graeci
ἱερὰν νόσον, uere nuncuparunt, uidelicet quod animi par-
tem rationalem, quae longe sanctissimast, eam uiolet. 25