| Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui | 51.1 |
| pro tempore perspicue explicatam; cui ego fidem arbitratus | |
| causam diuini morbi esse, cum illa pestis in caput redu<n>- | |
| dauit, haudquaquam uideor de nihilo percontatus, an esset | |
| mulieri illi caput graue, ceruix torpens, tempora pulsata, | 5 |
| aures sonorae. [et] ceterum, quod dexterae auris cre- | |
| briores tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus | |
| adacti; nam dextera corporis ualidiora sunt eoque minus | |
| spei ad sanitatem relinquunt, cum et ipsa aegritudini | |
| succumbunt. Aristoteles adeo in problematis scriptum | 10 |
| reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat, | |
| eorum esse difficiliorem medelam. longum est, si uelim | |
| Theophrasti quoque sententiam de eodem morbo recensere; | |
| est enim etiam eius egregius liber de caducis. quibus | |
| tamen in alio libro, quem de inuidentibus animalibus | 15 |
| conscribsit, remedio esse ait exuuias stelionum, quas uelut | |
| senium more ceterorum serpentium temporibus statutis | |
| exuant; sed nisi confestim eripias, malignone praesagio | |
| an naturali adpetentia ilico conuertuntur et deuorant. | |
| haec idcirco commemoraui, nobilium philosophorum dispu- | 20 |
| tata simul et libros sedulo nominaui nec ullum ex medicis | |
| aut poetis uolui attingere, ut isti desinant mirari, si philo- | |
| sophi suapte doctrina causas morborum et remedia noue- | |
| runt. igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis | |
| gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione | 25 |
| qui adduxit ad <me et> mea ratiocinatione recte factum | |
| esse conueniat, aut constituant magi et malefici hominis | |
| esse morbis mederi, aut si hoc dicere non audent, fate- | |
| antur se in puero et muliere caducis uanas et prorsus | |
| caducas calumnias intendisse. | 30 |