| Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius | 52.1 |
| caducus qui iam tot calumniis cecidisti. neque enim gra- | |
| uius est corpore quam corde collabi, pede potius quam | |
| mente corruere, in cubiculo despui quam in isto splendi- | |
| dissimo coetu detestari. at tu fortasse te putas sanum, | 5 |
| quod non domi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te | |
| duxerit, sequeris. atqui contende, si uis, furorem tuum | |
| cum Thalli furore: inuenies non permultum interesse, nisi | |
| quod Thallus sibi, tu etiam aliis furis. ceterum Thallus | |
| oculos torquet, tu ueritatem, Thallus manus contrahit, tu | 10 |
| patronos, Thallus pauimentis inliditur, tu tribunalibus; | |
| postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans | |
| peccat: at tu, miser, prudens et sciens delinquis, tanta | |
| uis morbi te instigat; falsum pro uero insimulas, infectum | |
| pro facto criminaris, quem innocentem liquido scis, tamen | 15 |
| accusas ut nocentem. |