Quin etiam—quod praeterii—sunt quae fatearis 53.1
nescire, et eadem rursus, quasi scias, criminari<s>. ais enim
me habuisse quaedam sudariolo inuoluta apud lares Pon-
tiani. ea inuoluta quae et cuius modi fuerint, nescisse
te confiteris, neque praeterea quemquam esse qui uiderit; 5
tamen illa contendis instrumenta magiae fuisse. nemo
tibi blandiatur, Aemiliane: non est in accusando uersutia
ac ne impudentia quidem, ne tu arbitreris. quid igitur?
furor infelix acerbi animi et misera insania crudae senec-
tutis. his enim paene uerbis cum tam graui et perspicaci 10
iudice egisti: 'habuit Apuleius quaepiam linteolo inuoluta
apud lares Pontiani. haec quoniam ignoro quae fuerint,
iccirco magica fuisse contendo. crede igitur mihi quod
dico, quia id dico quod nescio.' o pulchra argumenta
et aperte crimen reuincentia. 'hoc fuit, quoniam quid 15
fuerit ignoro.' solus repertus es, Aemiliane, qui scias etiam
illa quae nescis; tantum super omnis stultitia euectus
es, quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne
is quidem confidendum esse aiunt quae uidemus, at tu
de illis quoque adfirmas, quae neque conspexisti um- 20
quam neque audisti. Pontianus si uiueret atque eum inter-
rogares, quae fuerint in illo inuolucro, nescire se respon-
deret. libertus eccille, qui clauis eius loci in hodiernum
habet et a uobis stat, numquam se ait inspexisse, quan-
quam ipse aperiret utpote promus librorum, qui illic erant 25
conditi, paene cotidie et clauderet, saepe nobiscum, multo
saepius solus intraret, linteum in mensa positum cerneret
sine ullo sigillo, sine uinculo. quidni enim? magicae
res in eo occultabantur: eo neglegentius adseruabam, sed
enim libere scrutandum et inspiciendum, si liberet, etiam 30
auferendum temere exponebam, alienae custodiae commen-
dabam, alieno arbitrio permittebam. quid igitur inprae-
sentiarum uis tibi credi? quodne Pontianus nescierit, qui
indiuiduo contubernio mecum uixit, id te scire, quem num-
quam uiderim nisi pro tribunali? an quod libertus ad- 35
siduus, cui omnis facultas inspiciendi fuit, quod is libertus
non uiderit, te qui numquam eo accesseris uidisse? deni-
que ut, quod non uidisti, id tale fuerit, quale dicis: at-
qui, stulte, si hodie illud sudariolum tu intercepisses,
quicquid ex eo promeres, ego magicum negarem. 40