| Tibi adeo permitto, finge quiduis, [r]eminiscere, excogita, | 54.1 |
| quod possit magicum uideri: tamen de eo tecum decer- | |
| tarem. aut ego subiectum dicerem aut remedio acceptum | |
| aut sacro traditum aut somnio imperatum; mille alia | |
| sunt quibus possem more communi et uulgatissima ob- | 5 |
| seruationum consuetudine uere refutare. nunc id postulas, | |
| ut, quod deprehensum et detentum tamen nihil me apud | |
| bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et | |
| incognitum condemnet. haud sciam an rursus, ut soles, | |
| dicas: 'quid ergo illud fuit, quod linteo tectum apud lares | 10 |
| potissimum deposuisti?' itane est, Aemiliane? sic accusas, | |
| ut omnia a reo percontere, nihil ipse adferas cognitum. | |
| 'quam ob rem piscis quaeris?' 'cur aegram mulierem in- | |
| spexisti?' 'quid in sudario habuisti?' utrum tu accusatum | |
| an interrogatum uenisti? si accusatum, tute argue quae | 15 |
| dicis, si interrogatum, noli praeiudicare, quid fuerit, quod | |
| ideo te necesse est interrogare, quia nescis. ceterum hoc | |
| quidem pacto omnes homines rei constituentur, si ei, qui | |
| nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi, | |
| omnis contra facultas percontandi. quippe omnibus sic, | 20 |
| ut forte negotium magiae facessitur, quicquid omnino | |
| egerint obicietur. uotum in alicuius statuae femore sig- | |
| nasti: igitur magus es; aut cur signasti? tacitas preces | |
| in templo deis allegasti: igitur magus es; aut quid opta- | |
| sti? contra: nihil in templo precatus es: igitur magus | 25 |
| es; aut cur deos non rogasti? similiter, si posueris donum | |
| aliquod, si sacrificaueris, si uerbenam sumpseris. dies | |
| me deficiet, si omnia uelim persequi, quorum rationem | |
| similiter calumniator flagitabit. praesertim quod condi- | |
| tum cumque, quod obsignatum, quod inclusum domi ad- | 30 |
| seruatur, id omne eodem argumento magicum dicetur aut | |
| e cella promptaria in forum atque in iudicium proferetur. |