| Haec quanta sint et cuiusce modi, Maxime, quantus- | 55.1 |
| que campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur, | |
| quantique sudores innocentibus hoc uno sudariolo ad- | |
| ferantur, possum equidem pluribus disputare, sed faciam | |
| quod institui: etiam quod non necesse est confitebor et | 5 |
| interrogatus ab Aemiliano respondebo. interrogas, Aemi- | |
| liane, quid in sudario habuerim. at ego quanquam omnino | |
| positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani | |
| possim negare ac, <si> maxime fuisse concedam, tamen | |
| habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse,—quae si | 10 |
| dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, | |
| nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui | |
| uiderit—tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum. | |
| sic enim, si uis, arbitrare, ut olim Vlixi socii thesaurum | |
| repperisse arbitrati sunt, cum utrem uentosissimum manti- | 15 |
| cularentur. uin dicam, cuius modi illas res in sudario | |
| obuolutas laribus Pontiani commendarim? mos tibi geretur. |