| Etiamne cuiquam mirum uideri potest, cui sit ulla | 56.2 |
| memoria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium | |
| quaedam sacrorum crepundia domi adseruare atque ea | |
| lineo texto inuoluere, quod purissimum est rebus diuinis | 5 |
| uelamentum? quippe lana, segnissimi corporis excremen- | |
| tum, pecori detracta iam inde Orphei et Pythagorae | |
| scitis profanus uestitus est; sed enim mundissima lini | |
| seges inter optumas fruges terra exorta non modo indutui | |
| et amictui sanctissimis Aegyptiorum sacerdotibus, sed | 10 |
| opertui quoque rebus sacris usurpatur. atque ego scio | |
| nonnullos et cum primis Aemilianum istum facetiae sibi | |
| habere res diuinas deridere. nam, ut audio partim Oe<e>n- | |
| sium qui istum nouere, nulli deo ad hoc aeui supplicauit, | |
| nullum templum frequentauit, si fanum aliquod praetereat, | 15 |
| nefas habet adorandi gratia[m] manum labris admouere. | |
| iste uero nec dis rurationis, qui eum pascunt ac uestiunt, | |
| segetis ullas aut uitis aut gregis primitias impertit; | |
| nullum in uilla eius delubrum situm, nullus locus aut | |
| lucus consecratus. ecquid ego de luco et delubro loquor? | 20 |
| negant uidisse se qui fuere unum saltem in finibus eius | |
| aut lapidem unctum aut ramum coronatum. igitur ad- | |
| gnomenta ei duo indita: Charon, ut iam dixi, ob oris et | |
| animi diritatem, sed alterum, quod libentius audit, ob | |
| deorum contemptum, Mezentius. quapropter facile intellego | 25 |
| hasce ei tot initiorum enumerationes nugas uideri, et fors | |
| anne ob hanc diuini contumaciam non inducat animum | |
| uerum esse quod dixi, me sanctissime tot sacrorum signa | |
| et memoracula custodire. sed ego, quid de me Mezentius | |
| sentiat, manum non uorterim, ceteris autem clarissima | 30 |
| uoce profiteor: si qui forte adest eorundem sollemnium | |
| mihi particeps, signum dato, et audias licet quae ego | |
| adseruem. nam equidem nullo umquam periculo com- | |
| pellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare. |