| Vt puto, Maxime, satis uideor cuiuis uel iniquissimo | 57.1 |
| animum explesse et, quod ad sudarium pertineat, omnem | |
| criminis maculam detersisse, ac bono iam periculo ad | |
| testimonium illud Crassi, quod post ista quasi grauissi- | |
| mum legerunt, a suspicionibus Aemiliani transcensurus. | 5 |
| testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et | |
| desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna | |
| sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi | |
| mercede deuersabatur. idque se ait Crassus, quamquam | |
| in eo tempore uel Alexandreae fuerit, tamen taedae fumo | 10 |
| et auium plumis comperisse. scilicet eum, cum Alexan- | |
| dreae symposia obiret—est enim Crassus iste, qui non | |
| inuitus de die in ganeas conrepat—, in illo cauponii | |
| nidore pinnas de penatibus suis aduectas aucupatum, | |
| fumum domus suae adgnouisse patrio culmine longe ex- | 15 |
| ortum. quem si oculis uidit, ultra Vlixi uota et desideria | |
| hic quidem est oculatus; Vlixes fumum terra sua emergen- | |
| tem compluribus annis e litore prospectans frustra cap- | |
| tauit: Crassus in paucis quibus afuit mensibus eundem | |
| fumum sine labore in taberna uinaria sedens conspexit. | 20 |
| sin uero naribus nidorem domesticum praesensit, uincit | |
| idem sagacitate odorandi canes et uulturios; cui enim | |
| cani, cui uulturio Alexandrini caeli quicquam abusque | |
| Oeensium finibus oboleat? est quidem Crassus iste | |
| summus helluo et omnis fumi non imperitus, sed pro- | 25 |
| fecto pro studio bibendi, quo solo censetur, facilius ad | |
| eum Alexandria<m> uini aura quam fumi perueniret. in- | 58.1 |
| tellexit hoc et ipse incredibile futurum; nam dicitur ante | |
| horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimo- | |
| nium istud uendidisse. igitur scripsit haec se ad hunc | |
| modum comperisse: postquam Alexandria reuenerit, domum | 5 |
| suam recta contendisse, qua iam Quintianus migrarat; ibi | |
| in uestibulo multas auium pinnas offendisse, praeterea pa- | |
| rietes fuligine deformatos; quaesisse causas ex seruo suo, | |
| quem Oeae reliquerit, eumque sibi de meis et Quintiani | |
| nocturnis sacris indicasse. quam uero subtiliter compo- | 10 |
| situm et uerisimiliter commentum me, si quid eius facere | |
| uellem, non domi meae potius facturum fuisse, Quintianum | |
| istum, qui mihi assistit, quem ego pro amicitia quae mihi | |
| cum eo artissima est proque eius egregia eruditione et | |
| perfectissima eloquentia honoris et laudis gratia nomino, | 15 |
| hunc igitur Quintianum, si quas auis in cena habuisset | |
| aut, quod aiunt, magiae causa interemisset, puerum nullum | |
| habuisse, qui pinnas conuerreret et foras abiceret; prae- | |
| terea fumi tantam uim fuisse, ut parietes atros redderet, | |
| eamque deformitatem, quoad habitauit, passum in cubi- | 20 |
| culo suo Quintianum. nihil dicis, Aemiliane, non est ueri | |
| simile, nisi forte Crassus non in cubiculum reuersus per- | |
| rexit, sed suo more recta ad focum. unde autem seruus | |
| Crassi suspicatus est noctu potissimum parietes fumigatos? | |
| an ex fumi colore? uidelicet fumus nocturnus nigrior est | 25 |
| eoque diurno fumo differt. cur autem suspicax seruus | |
| ac tam diligens passus est Quintianum migrare prius | |
| quam mundam domum redderet? cur illae plumae quasi | |
| plumbeae tam diu aduentum Crassi manserunt? non | |
| insimulet Crassus seruum suum: ipse haec potius de fuligine | 30 |
| et pinnis mentitus est, dum non potest nec in testimonio | |
| dando discedere longius a culina. |