| Cur autem testimonium ex libello legistis? Crassus | 59.1 |
| ipse ubi gentium est? an Alexandriam taedio domus | |
| remeauit? an parietes suos detergit? an, quod uerius est, | |
| ex crapula helluo adtemptatur? nam equidem hic Sabratae | |
| cum hesterna die animaduerti satis notabiliter in medio | 5 |
| foro tibi, Aemiliane, obructantem. quaere a nomenclato- | |
| ribus tuis, Maxime, quamquam est ille cauponibus quam | |
| nomenclatoribus notior, tamen, inquam, interroga, an hic | |
| Iunium Crassum Oeensem uiderint; non negabunt. ex- | |
| hibeat nobis Aemilianus iuuenem honestissimum, cuius | 10 |
| testimonio nititur. quid sit diei uides: dico Crassum iam | |
| dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro ad repotia | |
| cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare. | |
| is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non | |
| quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub | 15 |
| oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed for- | |
| tasse nec tantulum potuit ebria<mine> sibi temperare, | |
| ut hanc horam sobrie expectaret: aut potius Aemilianus | |
| de consilio fecit, ne eum sub tam seueris oculis tuis con- | |
| stitueret, ne tu beluam illam uulsis maxillis foedo aspectu | 20 |
| de facie improbares, cum animaduertisses caput iuuenis | |
| barba et capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, | |
| rictum <latum>, saliuosa labia, uocem absonam, manuum | |
| tremorem, ructus<s>piram<en>. patrimonium omne iam pridem | |
| abligurriuit, nec quicquam ei de bonis paternis superest, | 25 |
| nisi una domus ad calumniam uenditandam, quam tamen | |
| numquam carius quam in hoc testimonio locauit; nam | |
| temulentum istud mendacium tribus milibus nummis Aemi- | |
| liano huic uendidit, idque Oeae nemini ignoratur. |