| Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui de- | 60.1 |
| nuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum | |
| potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui | |
| merito contemnebam, obfuturum. uolui et Aemilianum | |
| damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui. | 5 |
| ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est | |
| in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercesso- | |
| ribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano. quod | |
| eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem | |
| suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam par- | 10 |
| tem praemii eius Crassum relaturum. uidi te quoque, | |
| Maxime, coitionem aduersum me et coniurationem eorum | |
| pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus | |
| est, totam rem uultu aspernantem. denique quamquam | |
| sunt <in>solita audacia et importuna impudentia praediti | 15 |
| tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant, | |
| —nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti. | |
| uerum ego ista propterea commemoraui, non quod pin- | |
| narum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudice | |
| timerem, sed ut ne impunitum foret <Crasso>, crassum | 20 |
| quod Aemiliano, homini rustico, fumum uendidit. |