| Occulta fuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potest, | 61.9 |
| cuius uos adeo artificem non ignorastis, ut ei, praesto | 10 |
| adesset, denuntiaueritis? en adest Cornelius Saturninus | |
| artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus com- | |
| probatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter scisci- | |
| tanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueri- | |
| tate percensuit: me, cum apud eum multas geometricas | 15 |
| formas e buxo uidissem subtiliter et adfabre factas, in- | |
| uitatum eius artificio quaedam mechanica ut mihi elabo- | |
| rasset petisse, simul et aliquod simulacrum cuiuscumque | |
| uellet dei, cui ex more meo supplicassem, quacumque | |
| materia, dummodo lignea, exculperet. igitur primo buxeam | 20 |
| temptasse[t]. interim dum ego ruri ago, Sicinium Pontia- | |
| num priuignum meum, qui mihi factum uolebat, impetratos | |
| hebeni loculos a muliere honestissima Capitolina ad se | |
| attulisse, ex illa potius materia rariore et durabiliore uti | |
| faceret adhortatum: id munus cum primis mihi gratum | 25 |
| fore. secundum ea se fecisse, proinde ut loculi[s] suppe- | |
| tebant. ita minutatim ex tabellis compacta crassitudine | |
| Mercuriolum expediri potuisse. |