| Haec ut dico omnia audisti. praeterea a filio Capito- | 62.1 |
| linae probissimo adulescente, qui praesens est, sciscitante | |
| te eadem dicta sunt: Pontianum loculos petisse, Pontianum | |
| Saturnino artifici detulisse. etiam illud non negatur, | |
| Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse, postea | 5 |
| mihi dono dedisse. his omnibus palam atque aperte pro- | |
| batis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae | |
| delitescat? immo quid omnino est, quod uos manifesti | |
| mendacii non reuincat? occulte fabricatum esse dixistis | |
| quo<d> Pontianus splendidissimus eques fieri curauit, quod | 10 |
| Saturninus uir grauis et probe inter suos cognitus in taberna | |
| sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona | |
| munere suo adiuuit, quod et futurum et factum multi cum | |
| seruorum tum amicorum qui ad me uentitabant scierunt. | |
| lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum non | 15 |
| piguit uos commentiri, quem [quem] afuisse in eo tempore | |
| scitis, quem ius<s>isse fieri qualicumque materia probatum est. |