| Tertium mendacium uestrum fuit macilentam uel | 63.1 |
| omnino euisceratam formam diri cadaueris fabricatam, | |
| prorsus horribilem et larualem. quodsi compertum habeba- | |
| tis tam e[n]uidens signum magiae, cur mihi ut exhiberem | |
| non denuntiastis? an ut possetis in rem absentem libere | 5 |
| mentiri? cuius tamen falsi facultas opportunitate quadam | |
| meae consuetudinis uobis adempta est. nam morem mihi | |
| habeo, qu<o>quo eam, simulacrum alicuius dei inter libellos | |
| conditum gestare eique diebus festis ture et mero et ali- | |
| quando uictima[s] supplicare. dudum ergo cum audire<m> | 10 |
| sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi, | |
| curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum | |
| afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est. | |
| cedo tu eum, uideant, teneant, considerent. em uobis, | |
| quem scele<s>tus ille sceletum nominabat. auditisne recla- | 15 |
| mationem omnium qui adsunt? auditisne mendacii uestri | |
| damnationem? non uos tot calumniarum tandem dispudet? | |
| hiccine est sceletus, haeccine est larua, hoccine est quod | |
| appellitabatis daemonium? magicumne istud an sollemne | |
| et commune simulacrum est? accipe quaeso, Maxime, et | 20 |
| contemplare; bene tam puris et tam piis manibus tuis | |
| traditur res consecrata. em uide, quam facies eius decora | |
| et suci palaestrici plena sit, quam hilaris dei uultus, ut | |
| decenter utrimque lanugo malis deserpat, ut in capite | |
| crispatus capillus sub imo pillei umbraculo appareat, quam | 25 |
| lepide super tempora pares pinnulae emineant, quam autem | |
| festiue circa humeros uestis substricta sit. hunc qui sce- | |
| letum audet dicere, profecto ille simulacra deorum nulla | |
| uidet aut omnia neglegit; hunc denique qui laruam putat, | |
| ipse est laruans. | 30 |