| At tibi, Aemiliane, pro isto mendacio duit deus iste | 64.1 |
| superum et inferum commeator utrorumque deorum malam | |
| gratiam semperque obuias species mortuorum, quidquid um- | |
| brarum est usquam, quidquid lemurum, quidquid manium, | |
| quidquid laruarum, oc[c]ulis tuis oggerat, omnia noctium | 5 |
| occursacula, omnia bustorum formidamina, omnia sepul- | |
| chrorum terriculamenta, a quibus tamen aeuo et merito | |
| haud longe abes[t]. ceterum Platonica familia nihil noui- | |
| mus nisi festum et laetum et sollemne et superum et | |
| caeleste. quin altitudinis studio secta ista etiam caelo | 10 |
| ipso sublimiora quaepiam uesti<ga>uit et in extimo mundi | |
| tergo stetit. scit me uera dicere Maximus, qui τὸν ὑπερ- | |
| ουράνιον τόπον et οὐρανοῦ νῶτον legit in Phaedro dili- | |
| genter. idem Maximus optime intellegit, ut de nomine | |
| etiam uobis respondeam, quisnam sit ille non a me primo, | 15 |
| sed a Platone βασιλεύς nuncupatus: περὶ τὸν πάντων βασιλέα | |
| πάντ’ ἐστὶ καὶ ἐκείνου ἕνεκα πάντα, quisnam sit ille basileus, | |
| totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, | |
| summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assi- | |
| duus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine | 20 |
| cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco ne- | |
| que tempore neque uice ulla comprehensus eoque paucis | |
| cogitabilis, nemini effabilis. en ultro augeo magiae suspi- | 65.1 |
| cionem: non respondeo tibi, Aemiliane, quem colam βασιλέα; | |
| quin si ipse proconsul interroget, quid sit deus meus, taceo. |