De nomine ut inpraesentiarum satis dixi. quod su- 65.4
perest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium 5
cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum
ex ligno simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror
non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare,
ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem
suspicionem criminis abunde confutatam. audi igitur cui 10
cura cognoscere est, sed animo quantum potes erecto et
attento, quasi uerba ipsa Platonis iam senis de nouissimo
legum libro auditurus: θεοῖσιν δὲ ἀναθήματα χρεὼν ἔμμετρα
τὸν μέτριον ἄνδρα ἀνατιθέντα δωρεῖσθαι. γῆ μὲν οὖν
ἑστία τε οἰκήσεως ἱερὰ πᾶσι πάντων θεῶν· μηδεὶς οὖν 15
δευτέρως ἱερὰ καθιερούτω θεοῖς—hoc eo prohibet, ut
delubra nemo audeat priuatim constituere; censet enim
satis esse ciuibus ad immolandas uictimas templa publica
—deinde subnectit: χρυσὸς δὲ καὶ ἄργυρος ἐν ἄλλαις
πόλεσιν ἰδίᾳ καὶ ἐν ἱεροῖς ἐστιν ἐπίφθονον κτῆμα, ἐλέφας 20
δὲ ἀπὸ λελοιπότος ψυχὴν σώματος οὐκ εὔχαρι ἀνάθημα,
σίδηρος δὲ καὶ χαλκὸς πολέμων ὄργανα· ξύλου δὲ μονό-
ξυλον ὅ τι ἂν θέλῃ τις ἀνατιθέτω, καὶ λίθου ὡσαύτως.
ut omnium assensus declarauit, Maxime quique in consilio
estis, competentissime uideor usus Platone ut uitae magi- 25
stro, ita causae patrono, cuius legibus obedientem me
uidetis.