| Neque enim ulla alia causa praeter cassam inuidiam | 66.8 |
| repperiri potest, quae iudicium istud mihi et multa antea | |
| pericula uitae conflauerit. ceterum cur Aemilianus com- | 10 |
| moueretur, etsi uere magum me comperisset, qui non | |
| modo ullo facto, sed ne tantulo quidem dicto meo laesus | |
| est, ut uideretur se merito ultum ire? neque autem gloriae | |
| causa me accusat, ut M. Antonius Cn. Carbonem, C. Mu- | |
| cius A. Albucium, P. Sulpicius Cn. Norbanum, C. Furius | 15 |
| M' Aquilium, C. Curio Q. Metellum. quippe homines eru- | |
| ditissimi iuuenes laudis gratia primum hoc rudimentum | |
| forensis operae subibant, ut aliquo insigni iudicio ciuibus | |
| suis noscerentur. qui mos incipientibus adulescentulis ad | |
| illustrandum ingenii florem apud antiquos concessus diu | 20 |
| exoleuit. quod si nunc quoque frequens esset, tamen ab | |
| hoc procul abfuisset; nam neque facundiae ostentatio rudi | |
| et indocto neque gloriae cupido rustico et barbaro neque | |
| inceptio patrociniorum capulari seni congruisset; nisi forte | |
| Aemilianus pro sua seueritate exemplum dedit et ipsis | 25 |
| maleficiis infensus accusationem istam pro morum inte- | |
| gritate suscepit. at hoc ego Aemiliano, non huic Afro, | |
| sed illi Africano et Numantino et praeterea Censorio uix | |
| credidissem: ne huic frutici credam non modo odium | |
| peccatorum, sed saltem. intellectum inesse. | 30 |