| Quid igitur est? cuiuis clarius dilucet aliam rem | 67.1 |
| inuidia nullam esse quae hunc et Herennium Rufinum, | |
| impulsorem huius, de quo mox dicam, ceterosque inimi- | |
| cos meos ad nectendas magiae calumnias prouocarit. quin- | |
| <que> igitur res sunt, quas me oportet disputare. nam si | 5 |
| probe memini, quod ad Pudentillam attinet, haec obiecere: | |
| una res est, quod numquam eam uoluisse nubere post | |
| priorem maritum, sed meis carminibus coactam dixere; | |
| altera res est de epistulis eius, quam confessionem magiae | |
| putant; deinde sexagesimo anno aetatis ad lubidinem nub- | 10 |
| sisse, et quod in uilla ac non in oppido tabulae nubtiales | |
| sint consignatae, tertio et quarto loco obiecere; nouissima | |
| et eadem inuidiosissima criminatio de dote fuit. ibi omne | |
| uirus totis uiribus adnixi effundere, ibi maxime angebantur, | |
| atque ita dixere me grandem dotem mox in principio | 15 |
| coniunctionis nostrae mulieri amanti remotis arbitris in | |
| uilla extorsisse. quae omnia tam falsa, tam nihili, tam | |
| inania ostendam adeoque facile et sine ulla controuersia | |
| refutabo, ut medius fidius uerear, Maxime quique in con- | |
| silio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem | 20 |
| putetis, ut inuidiam meam reperta occasione palam restin- | |
| guerem. mihi credite, quod reabse intelle<ge>tur: oppido | |
| quam mihi laborandum est, ne tam friuolam accusationem | |
| me potius callide excogitasse quam illos stulte suscepisse | |
| existimetis. | 25 |