Sequitur enim de speculo longa illa et censoria oratio, 13.11
de quo pro rei atrocitate paene diruptus est Pudens cla-
mitans: 'habet speculum philosophus, possidet speculum
philosophus'. ut igitur habere concedam—ne aliquid
obiecisse te credas, si negaro—, non tamen ex eo accipi 15
me necesse est exornari quoque ad speculum solere. quid
enim? si choragium thymelicum possiderem, num ex eo
argumentarere etiam uti me consuesse tragoedi[i] syrmate,
histrionis crocota, †orgia, mimi centunculo? non opinor.
nam et contra plurimis rebus possessu careo, usu fruor. 20
quod si neque habere utendi argumentum est neque non
utendi non habere et speculi non tam possessio culpatur
quam inspectio, illud etiam doceas necesse est, quando
et quibus praesentibus in speculum inspexerim, quoniam,
ut res est, magis piaculum decernis speculum philosopho 25
quam Cereris mundum profano uidere.