| Cedo nunc, si et inspexisse me fateor, quod tandem | 14.1 |
| crimen est imaginem suam nosse eamque non uno loco | |
| conditam, sed quoquo uelis paruo speculo promptam | |
| gestare? an tu ignoras nihil esse aspectabilius homini | |
| nato quam formam suam? equidem scio et filiorum cari- | 5 |
| ores esse qui similes uidentur et publicitus simulacrum | |
| suum cuique, quod uideat, pro meritis praemio tribui. | |
| aut quid sibi statuae et imagines uariis artibus effigiatae | |
| uolunt? nisi forte quod artificio elaboratum laudabile | |
| habetur, hoc natura oblatum culpabile iudicandum est, | 10 |
| cum sit in ea uel magis miranda et facilitas et similitudo. | |
| quippe in omnibus manu faciundis imaginibus opera diu- | |
| tina sumitur, neque tamen similitudo aeque ut in speculis | |
| comparet; deest enim et luto uigor et saxo color et pic- | |
| turae rigor et motus omnibus, qui praecipua fide simili- | 15 |
| tudinem repraesentat, cum in eo uisi<te>tur imago mire | |
| relata, ut similis, ita mobilis et ad omnem nutum hominis | |
| sui morigera; eadem semper contemplantibus aequaeua est | |
| ab ineunte pueritia ad obeuntem senectam, tot aetatis uices | |
| induit, tam uarias habitudines corporis participat, tot | 20 |
| uultus eiusdem laetantis uel dolentis imitatur. enimuero | |
| quod luto fictum uel aere infusum uel lapide incussum | |
| uel cera inustum uel pigmento illitum uel alio quopiam | |
| humano artificio adsimulatum est, non multa intercapedine | |
| temporis dissimile redditur et ritu cadaueris unum uultum | 25 |
| et immobilem possidet. tantum praestat imaginis artibus | |
| ad similitudinem referundam leuitas illa speculi fabra et | |
| splendor opifex. |