| Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt? 'nubere | 70.1 |
| illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio.' recte | |
| tu quidem: nesciebas; Pudentilla enim tibi, cuius infesta<m> | |
| malignitatem probe norat, de ipsa re tantum, ceterum de | |
| petitore nihil fatebatur. at tu dum eam putas etiamnum | 5 |
| Claro fratri tuo denubturam, falsa spe inductus filio quo- | |
| que eius Pontiano auctor adsentiendi fuisti. igitur si | |
| Claro nubsisset, homini rusticano et decrepito seni, sponte | |
| eam diceres sine ulla magia iam olim nubturisse: quoniam | |
| iuuenem talem qualem dicitis elegit, coactam fecisse ais, | 10 |
| ceterum semper nubtias aspernatam. nescisti, improbe, | |
| epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testi- | |
| monio conuictum iri. quam tamen epistolam Pudentilla | |
| testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et | |
| mutabilem nec minus mendacem et inpudentem scire<t>, | 15 |
| maluit retinere quam mittere. ceterum ipsa de ea re | |
| Pontiano suo Romam scripsit, etiam causas consilii sui | |
| plene allegauit. dixit illa omnia de ualetudine: nihil | |
| praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem | |
| auitam longa uiduitate cum despectu salutis suae quae- | 20 |
| sisse, eandem summa industria auxisse; iam deum uolun- | |
| tate ipsum uxori, fratrem eius uirili togae idoneos esse; | |
| tandem aliquando se quoque paterentur solitudini[s] suae | |
| et aegritudini subuenire; ceterum de pietate sua et supremo | |
| iudicio nihil metuerent; qualis uidua eis fuerit, talem | 25 |
| nuptam futuram. recitari iubebo exemplum epistolae huius | |
| ad filium missae.— |