| Satis puto ex [h]istis posse cuiuis liquere Pudentillam | 71.1 |
| non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam, | |
| sed olim sua sponte a nubendo non alienam <uti>quam | |
| me fortasse prae ceteris maluisse. quae electio tam grauis | |
| feminae cur mihi crimini potius quam honori danda sit, | 5 |
| non reperio, nisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus | |
| id iudicium mulieris aegre ferant, cum hi, qui Pudentillam | |
| in matrimonium petiuerunt, aequo animo patiantur me | |
| sibi praelatum. quod quidem illa ut faceret, filio suo | |
| potius quam animo obsecuta est. ita factum nec Aemi- | 10 |
| lianus poterit negare. nam Pontianus acceptis litteris | |
| matris confestim Roma[m] aduolauit metuens, ne si quem | |
| auarum uirum nacta esset, omnia, ut saepe fit, in mariti | |
| domum conferret. ea sollicitudo non mediocriter animum | |
| angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in faculta<ti>- | 15 |
| bus matris sitae erant. auus modicum reliquerat, mater | |
| sestertium quadragies po<s>sidebat, ex quo sane aliquantam | |
| pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide | |
| acceptam filiis debebat. hunc ille timorem mus<s>itabat; | |
| a<d>uersari propalam non audebat, ne uideretur diffidere. | 20 |