| Cum in hoc statu res esset inter procationem matris | 72.1 |
| et metum fili, fortene an fato ego aduenio pergens Ale- | |
| xandream. dixissem hercule 'quod utinam numquam eue- | |
| nisset', ni me uxoris meae respectus prohiberet. hiemps | |
| anni erat. ego ex fatigatione itineris aduectus apud Ap- | 5 |
| pios i<s>tos amicos meos, quos honoris et amoris gratia | |
| nomino, aliquam multis diebus decumbo. eo uenit ad me | |
| Pontianus; nam fuerat mihi non ita pridem ante multos | |
| annos Athenis per quosdam communis amicos conciliatus | |
| et arto postea contubernio intime iunctus. facit omnia | 10 |
| circa ho<no>rem meum obseruanter, circa salutem sollicite, | |
| circa amorem callide; quippe etenim uidebatur sibi per- | |
| idoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo | |
| totam domus fortunam concrederet. ac primo quidem | |
| uoluntatem meam uerbis inuersis periclitabundus, quoniam | 15 |
| me uiae cupidum et conuersum ab uxoria re uidebat, | |
| orat, saltem paulisper manerem: uelle se mecum profi- | |
| cisci. hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias | |
| opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset. multis | |
| etiam precibus meis Appiis aufert, ut ad sese in domum | 20 |
| matris suae transferar; salubriorem mihi habitationem | |
| futuram; praeterea prospectum maris, qui mihi gratissi- | |
| mus est, liberius me ex ea fruiturum. |