| Haec omnia adnixus impenso studio persuadet, matrem | 73.1 |
| suam suumque fratrem, puerum istum, mihi commendat. | |
| non nihil a me in communibus studiis adiuuantur, auge- | |
| tur oppido familiaritas. interibi reualesco; dissero aliquid | |
| postulantibus amicis publice; omnes qui aderant ingenti | 5 |
| celebritate basilicam, qui locus auditorii erat, complentes | |
| inter alia pleraque congruentissima uoce 'insigniter' ad- | |
| clamant petentes, ut remanerem, fierem ciuis Oeensium. | |
| mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus | |
| consensum publicae uocis pro diuino auspicio interpretatur | 10 |
| aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem | |
| suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere (mihi quo- | |
| niam soli ait rerum omnium confidere sese et credere); | |
| ni id onus recipiam, (quoniam non formosa pupilla, sed | |
| mediocri facie mater liberorum mihi offeratur)—si haec | 15 |
| reputans formae et diuitiarum gratia me ad aliam condi- | |
| cionem reseruarem, neque pro amico neque pro philosopho | |
| facturum. nimis multa oratio est, si uelim memorare, | |
| quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter | |
| nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me ad- | 20 |
| gressus haud prius omiserit quam de<ni>que impetrarit, | |
| non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo con- | |
| uictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explo- | |
| rassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum | |
| matrimoni aliquantisper recusaueram. mox tamen talem | 25 |
| feminam nihilo segnius uolui quam si ultro appetissem. | |
| persuaserat idem Pontianus matri suae, ut me aliis om- | |
| nibus mallet, et quam primum hoc perficere incredibili | |
| studio auebat. uix ab eo tantulam moram impetramus, | |
| dum prius ipse uxorem duceret, frater eius uirilis togae | 30 |
| usum auspicaretur: tunc deinde ut nos coniungeremur. |