| Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt | 74.1 |
| sine maximo causae dispendio tran<s>gredi, ne Pontiano, cui | |
| [h]errorem suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc | |
| leuitatem exprobrare. confiteor enim, quod mihi obiectum | |
| est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide de- | 5 |
| sciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio | |
| studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique | |
| ne matrimonium nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis | |
| facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda | |
| animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non | 10 |
| ipsi uitio uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio | |
| Rufino, qui unum neminem in terris uiliorem se aut im- | |
| probiorem aut inquinatiorem reliquit. paucis hominem, | |
| quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si | |
| omnino de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium | 15 |
| istud mihi ex summis uiribus conflauit. |