| Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis | 74.17 |
| auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor, | |
| hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et | |
| flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, | 20 |
| me suo machinatu reum postulatum. et sane habet in | |
| [h]istis quod sibi plaudat. est enim omnium litium de- | |
| pector, omnium falsorum commentator, omnium simulatio- | |
| num architectus, omnium malorum seminarium, nec non | |
| idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar, iam | 25 |
| inde ab ineunte aeuo cunctis probris palam notus, olim | |
| in pueritia, priusquam isto caluitio deformaretur, emascu- | |
| latoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuuen- | |
| tute saltandis fabulis exossis plane et eneruis, sed, ut | |
| audio, indocta et rudi mollitia; negatur enim quicquam | 30 |
| histrionis habuisse praeter impudicitiam. in hac etiam | 75.1 |
| aetate qua nunc est—qui istum di perduint! multus | |
| honos auribus praefandus est—domus eius tota lenonia, | |
| tota familia contaminata: ipse propudiosus, uxor lupa, | |
| filii similes: prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis | 5 |
| ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae, | |
| triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris | |
| peruium; neque enim ulli ad introeundum metus est, nisi | |
| qui pretium marito non attulit. ita ei lecti sui contu- | |
| melia uectigalis est. olim sollers suo, nunc coniugis cor- | 10 |
| pore uulgo meret; cum ipso plerique, nec mentior, cum | |
| ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur. iam illa | |
| inter uirum et uxorem no[n]ta[m] conlusio: qui | |
| amplam stipem mulieri detulerunt, nemo eos obseruat, | |
| suo arbitratu discedunt; qui inaniores uenere, signo dato | 15 |
| pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum | |
| uenerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint. quid | |
| enim faciat homo miser ampliuscula fortuna deuolutus, | |
| quam tamen fraude patris ex inopinato inuenerat? pater | |
| eius plurimis creditoribus defaeneratus maluit pecuniam | 20 |
| quam pudorem; nam cum undique uersum tabulis flagita- | |
| retur et quasi insanus ab omnibus obuiis teneretur, 'pax' | |
| inquit, negat posse dissoluere, anulos aureos et omnia | |
| insignia dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur. | |
| pleraque tamen rei familiaris in nomen uxoris callidissima | 25 |
| fraude confert: ipse egens, nudus et ignominia sua tutus | |
| reliquit Rufino huic, non mentior, sestertium XXX deuo- | |
| randum; tantum enim ad eum ex bonis matris liberum | |
| uenit praeter quod ei uxor sua cotidianis dotibus quae- | |
| siuit. quae tamen omnia in paucis annis ita hic degu- | 30 |
| lator studiose in uentrem condidit et omnimodis con- | |
| lurchinationibus dilapidauit, ut crederes metuere, ne quid | |
| habere ex fraude paterna diceretur; homo iustus et morum | |
| dedit operam, quod male partum erat ut male periret, | |
| nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter | 35 |
| ambitionem miseram et profundam gulam. |