| Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, | 77.1 |
| pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens | |
| praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum | |
| ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitu- | |
| dinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod | 5 |
| matrem suam mihi desponderat; suadet, quam primum ex | |
| tanto periculo, dum licet, pedem referat, rem matris ipse | |
| potius habeat quam homini extrario sciens transmittat; | |
| ni ita faciat, inicit scrupulum amanti adulescentulo uete- | |
| rator, minatur se filiam abducturum. quid multis? iu- | 10 |
| uenem simplicem, praeterea nouae nuptae inlecebris ob- | |
| frenatum suo arbitratu de uia deflectit. it ille ad matrem | |
| uerborum Rufini gerulus, sed nequicquam temptata eius | |
| grauitate ultro ipse leuitatis et inconstantiae increpitus | |
| reportat ad socerum haud mollia: matri suae praeter in- | 15 |
| genium placidissimum immobili iram quoque sua expostu- | |
| latione accessisse, non mediocre pertinaciae adiumentum; | |
| respondisse eam denique non clam se esse Rufini exora- | |
| tione secum expostulari; eo uel magis sibi auxilium mariti | |
| aduersum eius desperatam auaritiam comparandum. | 20 |