| Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae | 78.1 |
| ita ira extumuit, ita exarsit furore, ut in feminam sanc- | |
| tissimam et pudicissimam praesente filio eius digna cubi- | |
| culo suo diceret, amatricem eam, me magum et ueneficum | |
| clamitaret multis audientibus (quos, si uoles, nominabo): | 5 |
| se mihi sua manu mortem allaturum. uix hercule possum | |
| irae moderari, ingens indignatio animo oboritur. tune, | |
| effeminatissime, tua manu cuiquam uiro mortem minitari<s>? | |
| at qua tandem manu? Philomelae an Medeae an Clyte- | |
| me[n]strae? quas tamen cum saltas—tanta mo<l>litia | 10 |
| animi, tanta formido ferri est—, sine cludine saltas. sed | |
| ne longius ab ordine digrediar: Pudentilla postquam filium | |
| uidet praeter opinionem contra suam esse sententiam | |
| deprauatum, rus profecta scripsit ad eum obiurgandi | |
| gratia illas famosissimas litteras, quibus, ut isti aiebant, | 15 |
| confessa est sese mea magia in amorem inductam demen- | |
| tire; quas tamen litteras tabulario Pontiani praesente et | |
| contra scribente Aemiliano nudius tertius tuo iussu, Maxime, | |
| testato describsimus; in quibus omnia contra praedicationem | |
| istorum pro me reperiuntur. quamquam, etsi destrictius | 79.1 |
| magum me dixisset, posset uideri excusabunda se filio | |
| uim meam quam uoluntatem suam causari maluisse. an | |
| sola Phaedra falsum epistolium de amore commenta est, | |
| ac non omnibus mulieribus haec ars usitata est, ut, cum | 5 |
| aliquid eius modi uelle coeperunt, malint coactae uideri? | |
| quod si etiam animo ita putauit, me magum esse, idcir- | |
| cone magus habear, quia hoc scripsit Pudentilla? uos tot | |
| argumentis, tot testibus, tanta oratione magum me non | |
| probatis: illa uno uerbo probaret? et quanto tandem | 10 |
| grauius habendum est quod in iudicio subscribitur quam | |
| quod in epistola scribitur. quin tu me meismet factis, | |
| non alienis uerbis reuincis? ceterum eadem uia multi rei | |
| cuiusuis maleficii postulabuntur, si ratum futurum est | |
| quod quisque in epistola sua uel amore uel odio cuius- | 15 |
| piam scripserit. 'magum te scripsit Pudentilla: igitur | |
| magus es.' quid, si consulem me scripsisset: consul essem? | |
| quid enim, si pictorem, si medicum, quid denique, si | |
| innocentem? num aliquid horum putares idcirco, quod | |
| illa dixisset? nihil scilicet. atqui periniurium est ei | 20 |
| fidem in peioribus <habere, cui in melioribus> non haberes, | |
| posse litteras eius ad perniciem, non posse ad salutem. | |
| 'sed' inquit 'animi <furens> fuit, efflictim te amabat.' | |
| concedo interim. num tamen omnes qui amantur magi | |
| sunt, si hoc forte qui amat scripserit? c<r>edo nunc quod | 25 |
| Pudentilla me in eo tempore non amabat, siquidem id | |
| foras scripsit, quod palam erat mihi obfuturum. po- | 80.1 |
| stremo quid uis, sanam an insanam fuisse, dum scriberet? | |
| sanam dices? nihil ergo erat magicis artibus passa. | |
| insanam respondebis? nesciit ergo quid scribserit, eoque | |
| ei fides non habenda est; immo etiam, si fuisset insana, | 5 |
| insanam se esse nescisset. nam ut absurde facit qui | |
| tacere se dicit, quod ibidem dicendo tacere sese non tacet | |
| et ipsa professione quod profitetur infirmat, ita uel magis | |
| hoc repugnat: 'ego insanio', quod uerum non est, nisi | |
| sciens dicit; porro sanus est, qui scit quid sit insania, | 10 |
| quippe insania scire se non potest, non magis quam | |
| caecitas se uidere. igitur Pudentilla compos mentis fuit, | |
| si compotem mentis se non putabat. possum, si uelim, | |
| pluribus, sed mitto dialectica. ipsas litteras longe aliud | |
| clamantis et quasi dedita opera ad iudicium istud prae- | 15 |
| paratas et accommodatas recitabo. accipe tu et lege, | |
| usque dum ego interloquar.— |