| Haec usque adhuc lecta sunt. superest ea pars epi- | 81.1 |
| stulae, quae similiter pro me scripta in memet ipsum | |
| uertit cornua, ad expellendum a me crimen magiae sedulo | |
| [o]missa memorabili laude Rufini uice<m> mutauit et ultro | |
| contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasi | 5 |
| mago quaesiuit. multa fando, Maxime, audisti, etiam | |
| plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti: | |
| sed enim uersutiam tam insidiosam, tam admirabili | |
| scelere conflatam negabis te umquam cognouisse. quis | |
| Palamedes, qui<s> Sisyphus, quis denique Eurybates aut | 10 |
| Phrynondas talem excogitasset? omnes isti quos nominaui | |
| et si qui praeterea fuerunt dolo memorandi, si cum hac una | |
| Rufini fallacia contendantur, macc[h]i prorsus et bucc[h]ones | |
| uidebuntur. o mirum commentum! o subtilitas digna | |
| carcere et robore! quis credat effici potuisse, ut quae | 15 |
| defensio fuerat, eadem manentibus eisdem litteris in accu- | |
| sationem transuerteretur? est hercule incredibile. sed | |
| hoc incredibile qui sit factum, probabo. |