Obiurgatio erat matris ad filium, quod me, talem 82.1
uirum qualem sibi praedicasset, nunc de Rufini sententia
magum dictitaret. uerba ipsa ad hunc modum se habe-
bant: Ἀπολέϊος μάγος, καὶ ἐγὼ ὑπ’ αὐτοῦ μεμάγευμαι καὶ
ἐρῶ. ἐλθὲ τοίνυν πρὸς ἐμέ, ἕως ἔτι σωφρονῶ. haec ipsa 5
uerba Rufinus quae Graece interposui sola excerpta et ab
ordine suo seiugata quasi confessionem mulieris circum-
ferens et Pontianum flentem per forum ductans uulgo
ostendebat, ipsas mulieris litteras illatenus qua dixi legen-
das praebebat, cetera supra et infra scribta occultabat; 10
turpiora esse quam ut ostenderentur dictitabat: satis esse
confessionem mulieris de magia cognosci. quid quaeris?
uerisimile omnibus uisum; quae purgandi mei gratia
scripta erant, eadem mihi immanem inuidiam apud im-
peritos conciuere. turbabat impurus hic in medio foro 15
bacchabundus, epistulam saepe aperiens proquiritabat:
'Apuleius magus; dicit ipsa quae sentit et patitur; quid
uultis amplius?' nemo erat qui pro me ferret ac sic
responderet: 'totam sodes epistulam cedo: sine omnia
inspiciam, <a> principio ad finem perlegam. multa 20
sunt, quae sola prolata calumniae possint uideri obnoxia.
cuiauis oratio insimulari potest, si ea quae ex prioribus
nexa sunt principio sui defrudentur, si quaedam ex
ordine scriptorum ad lubidinem supprimantur, si quae
simulationis causa dicta sunt adseuerantis pronuntia- 25
tione quam exprobrantis legantur'. haec et id genus
ea quam merito tunc dici potuerunt; ipse ordo epistulae
ostendat.